<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> SILO
POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non
pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed
contumeliam; conbustis enim libris nihilominus
occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut
putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius
scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec
hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte
non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in
Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero
multa fortiter de mortis contemptu locutus ad
turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi
non uitam cum condicione promittere, sed mortem
<pb n="p.55"/>
sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea
passurus esset nunc illum debere fortiter pati.
Et haec suasoria insignita est <gap reason="lost"/>dixit enim
sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo,
quod detractu aut adiectione syllabae facit
sensum: “pro facinus indignum! peribit ergo quod
Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?” </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc
suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo
Graecae fabulae eleganter <pb n="b.44"/> in sermonem Latinum
conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere,
frequentius tamen praedulces et infractas. In hac
suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus
complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS,
homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut
adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem
CESTIVS nullius quidem ingenii <add>amator</add>, Ciceroni
etiam infestus, quod illi non inpune cessit.
</p></div></div></div></body></text></TEI>