etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. deinde: inutilis uita futura et morte grauior detracta libertate. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. deinde: non futuram fidem impetranti beneficium. hic cum dixisset: aliquid erit quod Antonium offendat aut factum tuum aut dictum aut silentium aut uultus, adiecit sententiam: haut enim placiturus es. ALBVCIVS aliter diuisit: primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet eum: hic insectatio temporum fuit. Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset: graues odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. Et solus de declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumuiris non es inuisus, grauis es. et illam sententiam quae ualde excepta est: