<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> nihil aliud intercidet quam
corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium,
casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus
uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla
nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad
sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si
<pb n="p.37"/>
ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris
fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus
es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris
reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe
ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies
Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid
indignamur in Ciceronem Antonio licere <add>quod</add> in
Pompeium Alexandrino licuit? an non sic
occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>
Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est:
tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem
proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei?
ut Cicero periret tot parricidia facta sunt.
Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum
beneficiorum tuorum, <add>rempublicam</add> ipsam: iam
intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non
posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni
delicata conuiuia et popina tributo gentium
instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos
ad capita proscriptorum <pb n="b.30"/> leuat. iam ad ista non
satis est dicere: “hominem nequam!” <note><bibl>Cic. Ph II 31, 77</bibl></note>
DIVISIO. LATRO sic hanc diuisit suasoriam:
</p></div></div></div></body></text></TEI>