<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>CLAVDI MARCELLI
AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te
laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut
<pb n="p.36"/>
uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium
populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum
uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias
fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium
diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper
uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non
expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas.
Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam
laniante ? <del>et</del> ne gemitus quidem tuus liber erit. malo
populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum
 desideret. Triarii. “Quae Charybdis est tam uorax ?
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><note n="marg"><bibl>Cic. Phil. II 27, 67</bibl></note> Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix
medius <pb n="b.29"/> fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno
tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti
putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI
patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores
domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis
incubat: quis non hoc populi Romani statu
Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero,
turpiter Antonium, <add>et</add> frustra. Non te ignobilis tumulus
abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est
mortalium. humanorum operum custos memoria,
quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te
 saecula sacratum dabit:
</p></div></div></div></body></text></TEI>