<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> POLLIO quoque ASINIVS , qui
Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit,
Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat;
testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei
reddidit. Asini Pollionis. “Huius ergo uiri tot
tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare
de ingenio atque industria superua<add>cuum est</add>.
Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei,
<add>si</add> quidem facies decora ad senectutem
prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius
instructus erat artibus contigit. namque ad priscam
seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum
multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes
plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei
sors petendi et gerendi magna munera deum
consilio industriaque: utinam moderatius secundas res
et fortius aduersas ferre potuisset! namque
utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse
rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae
grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia;
maiore enim simultates adpetebat animo quam
gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta
contigit, qua maior pars uitae atque <pb n="b.37"/> ingenii stetit
ea iudicandum de homine est. Atque ego ne
miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse
 tam miseram mortem putasset.” </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Adfirmare uobis
possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli
loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem,
<pb n="p.47"/>
sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc
deterrendi causa dico, ne historias eius legere
concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis.
Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius
Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.
</p></div></div></div></body></text></TEI>