<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> T. LIVI. Vixit
tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne
<pb n="p.45"/>
inmatura quidem mors uideri possit. ingenium et
operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu
prosperae et in longo tenore felicitatis magnis
interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro
quibus steterat, filiae <del>morte</del> exitu tam tristi atque
acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum
erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti
minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico
<add>nil</add> crudelius passurus erat quam quod eiusdem
fortunae compos uicto fecisset. Si quis tamen
uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis
fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone
laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium
magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum
Ciceroni testimonium reddidit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>CORDI
CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni
laudationem; nihil enim <pb n="b.36"/> ipso ac Cicerone
dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime
tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates
deponendas interdum putabat, publicas
numquam <del>ui</del> deserendas: ciuis non solum
magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque
conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir
natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata
in senectute demum e manibus eius elabitur,
non ipsius uitio laesa, <add>sed</add> quod nihil in salutem
eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit.
Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut
<pb n="p.46"/>
peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque
rem rarius quam diem illum quo nullius interesset
 ipsum mori uidit.
</p></div></div></div></body></text></TEI>