<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>BASSVS AVFIDIVS et
ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin
fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit.
AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto uelo postquam
armatos uidit, “ego uero consisto,” ait: “accede
ueterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide
ceruicem.” Trementi deinde dubitantique: “quid si
ad me,” inquit, “primum uenissetis?” </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>CREMVTIVS
CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse,
utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium
peteret, <add>set</add> omnia illi displicuisse praeter mortem.
CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum
peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe
non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus
quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime
ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo
ante coluerat piis contionibus quibus multorum
capita seruauerat, tum per artus suos laceratus,
aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est,
praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui
ante princeps senatus Romanique nominis titulus,
tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen
soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa
ad caput eius deligata manus dextera, diuinae
eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos
luctus excitauerunt, illa una communem.
</p></div></div></div></body></text></TEI>