<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus
est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari,
bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS
VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait:
spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere.
quod grandia loquitur et dicit:  <note><bibl>Cic. in Cat. IV 2, 3</bibl></note>
<pb n="p.40"/> “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me:
ideo tamen <add>non</add> peribit; ego belle mores hominis
noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem
pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et
Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum
mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia
 ut illi mos erat.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Diuisit sic ut diceret non turpiter
rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte
illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari
a uicto. <pb n="b.32"/> hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic
et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse
Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui
hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem
† ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed
pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse,
reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari
solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio
quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium
posse qui, cum tertius esset, reliquis III <add>uiris</add> hanc
tam speciosam clementiae occasionem praeriperet.
fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem
 illum putasset quem rogaret.
</p></div></div></div></body></text></TEI>