<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> roga, Cicero,
exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit:
mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut
liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic
illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum
Catone qui seruire <add>ne</add> Antonio quidem nondum
domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de
Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi
Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum
satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum
Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit
utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur:
<pb n="p.39"/>
non simplici illum modo periturum, si <del>in</del> Antonii
manibus incidisset. <pb n="b.31"/> in hac parte cum descripsisset
contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta,
dixit illam multum laudatam sententiam:
tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium,
mortem rogabis.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer
te, si nunc alterutrum utique faciendum esset,
aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius
quam rogares; et omnia conplexus est quae a
ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus
est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic
C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam
sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur:
qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.
Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit:
Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam
a proconsule egregie administratam, familiares studiis
eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum
obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam
et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime
illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in
Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS
aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum
consilium dedisse.
</p></div></div></div></body></text></TEI>