<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Alteram partem solus
GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea;
dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim
memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et
tempestatibus et aetate <pb n="b.27"/> consumi; bellum
suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro
liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret
non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum
Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem;
deinde habere illum magnas uires: neque omnes
<pb n="p.34"/>
illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in
Graecia perdidisse; timendam esse fortunae
uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam
pati alterum bellum: illi esse inmensam
multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam
dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur:
diutius illi perire possunt quam nos uincere.</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><head>Deliberat Cicero an Antonium deprecetur.</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio
seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem.
Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam
Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter
te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero
tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum
crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu
senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus <add>es</add>,
non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium,
non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam,
consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno
 saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.
</p></div></div></div></body></text></TEI>