<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><cit><quote><lb/>Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
<lb/>Sollicitat.</quote><bibl n="Verg. A. 4.379">Aen. A. 4.379</bibl></cit>
Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc
suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret,
putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit: <pb n="b.24"/>
<quote rend="blockquote"><lb/>Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
<lb/>Sollicitat.</quote>
FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente
Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse:
<cit><quote><lb/>capulo tenus abdidit ensem.</quote><bibl n="Verg. A. 2.553">Aen. A. 2.553</bibl></cit>
Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid
fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram
uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem
suasorias libentissime et frequentius Graecas quam
Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: <foreign xml:lang="grc">oi(=on e)/sxen
h( *babulw\n ma/ntin o)xu/rwma</foreign>.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant,
Xerse minante rediturum se nisi tollerentur.</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si
fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa
milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod
uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis;
quid Marathona, quid Salamina referam? pudet
<pb n="p.31"/>
dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet?
nescio quomodo languet circa memoriam iacturae
animus et disturbata arma non repetit. prior enim
metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum
monent. Vt interdum in gaudio surgit
animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis
frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia
spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua
fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus
est uota deponit. Si uenturus esset non
minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non
soluitur.
</p></div></div></div></body></text></TEI>