<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Futura
nuntiant: plerosque dixere uicturos, at nihil
metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum;
at illi superfuere agentes inutilis animas;
felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna
in omnem properauit iniuriam. incertae enim sortis
uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non
ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui
te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui
patuit Oceanus.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse
FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli
quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod
nos delectauit praeterire non possum.
Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae
postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit,
ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus
fuero, si totam controuersiam quam ego intellego
me dicere <gap reason="lost"/><add>cum</add> FVSCVS declamaret et a parte
aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra
<pb n="p.30"/>
somnia et deorum prouidentiam, et male de
magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa
puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit
Vergili uersum:
</p></div></div></div></body></text></TEI>