<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Solet autem Gallio noster hoc
aptissime ponere. Memini una nos ab auditione
NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu
ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione
Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena
deo.” quotiens audierat aliquem ex his
<pb n="p.27"/>
declamatoribus quos scolastici caldos uocant, statim dicebat: “plena deo.” Ipse Messala numquam aliter illum ab
noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam
ut diceret: “numquid plena deo?” Itaque hoc ipsi
iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri
consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena
deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum
Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud
Messalam excidisset et nunquam <add>non</add> postea
potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus
offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula
Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo
ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis
aliis uersibus <pb n="b.22"/> Vergilii fecerat, non subripiendi causa,
sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci;
esse autem in tragoedia eius:
<quote rend="blockquote"><lb/>feror huc illuc, ut plena deo.</quote>
Iam <add>si</add> uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus
eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in
uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret
omnino non concessam futurorum scientiam.</p></div></div></div></body></text></TEI>