<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>SILO POMREIVS etiamsi quod esset diuinandi
genus certum, auguriis negauit credendum:
quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et
scire se putat? Hic communem locum dixit in
omnes qui hanc adfectarent scientiam; deinde:
irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno
testimonio apud omnes gentes fidem. In ea
<pb n="p.26"/>
descriptione <add>quam</add> primam in hac suasoria posui FVSCVS
ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari. Valde
autem longe petiit et paene repugnante materia,
certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna “quae siue plena lucis suae est splendensque pariter
assurgit in cornua, imbres prohibet; siue occupata
nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non <pb n="b.21"/> ante
 finit quam lucem reddit.” </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> At Vergilius haec quanto
et simplicius et beatius dixit:
<cit><quote><lb/>Luna reuertentes cum primum colligit ignes,
<lb/>Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu,
<lb/>Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.</quote><bibl n="Verg. G. 427-429">Verg. G. 427-429</bibl></cit>
Et rursus:
Si<gap reason="lost"/>
<cit><quote><lb/>Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.</quote><bibl n="Verg. G. 432">Verg. G. 432</bibl></cit>
Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere,
ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio
narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione
placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste
inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus
elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo
tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum
 <note><bibl>Verg. Mcl. III 59?</bibl></note> “plena deo?” </p></div></div></div></body></text></TEI>