<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> CESTI PII. Vos ego adhuc, di inmortales,
inuoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius.
Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe
nunc tempestatem: omnia ista patimur nec
parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est uirginis
deae templo uirginem occidere? libentius hanc
<pb n="p.25"/>
sacerdotem habebit quam uictimam. CORNELII HISPANI.
Infestae sunt, inquit, tempestates <pb n="b.20"/> et saeuiunt maria
neque adhuc parricidium feci. Ista maria si numine
suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARILLI.
Si non datur nobis ad bellum iter, reuertamur ad
liberos. ARGENTARII. Iterum in malum familiae
nostrae fatale reuoluimur: propter adulteram fratris
liberi pereunt. ista mercede nollem <add>eam</add> reuerti.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> at Priamus bellum pro adultero filio gerat.
DIVISIO. Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut
diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non
esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum,
quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus
inpenderetur quam peteretur: peti <add>Helenam</add>, inpendi
Iphigeniam; uindicari adulterium, committi
parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset,
nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et
uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non
intellegi. Hoc CESTIVS diligenter diuisit: dixit enim
deos rebus humanis non interponere arbitrium suum;
<add>ut</add> interponant, uoluntatem eorum ab homine non
intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari.
si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse
mutari.
</p></div></div></div></body></text></TEI>