<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> angustas mihi Thermopylas fecerant.
CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum
<add>tuideo</add> dedecus futurum reipublicae nostrae, si
Xerses nihil prius in Graecia <pb n="b.13"/> uicerit quam Laconas. Ne
testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id
de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis
consilium meum; id est autem meum quod totius
Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult
esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent
nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi
cessimus:
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> ante nos rerum natura uicta est.
DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non
quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare
posset, <add>set</add> ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset
uel quam licenter: ipse sententiam <add>non</add> feram;
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius <add>ut</add>
luxuriosas uituperetis an ut uegetas <add>laudetis</add>. Pollio
<pb n="p.17"/>
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo
nihil fuisse me iuuene tam notum quam has
explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia
inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione
cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci
ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas
subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius
nisi suasor dilexerit.
</p></div></div></div></body></text></TEI>