<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>TRIARI. Non pudet
Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci?
Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad
certam uictoriam omnes remansissent; ad certam
mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus
circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius
reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed
montes perforat, maria contegit. Numquam
solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum
magna fastigia obliuione fragilitatis humanae
conlapsa sunt. Scias <pb n="b.11"/> licet ad finem non peruenisse
quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque,
rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur
trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non
<pb n="p.14"/>
posset.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Si tam demens placiturum consilium erat,
cur non potius in turba fugimus? PORCI
LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen
fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis:
sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix
uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant,
feliciter cadant, multum tamen nomini nostro
detractum est: iam Lacones an fugeremus
deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem
pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo,
quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt.
Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter
trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem
interrogatis <del>ut</del> quid sentiam, et in nostrum et in
Graeciae patrocinium loquar:
</p></div></div></div></body></text></TEI>