<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI
ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae
<add>finem</add> faciam: quarum nimius cultus et fracta
conpositio poterit uos offendere, cum ad meam
aetatem ueneritis: interim <add>non</add> dubito quin nunc uos
ipsa quae offensura sunt uitia delectent. <pb n="b.19"/></p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet
negante Calchante aliter nauigari fas esse.</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Non in aliam
condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex uoto
<pb n="p.24"/>
iret dies; nec ea sors mari tantum est: caelum
specta: non sub eadem conditione sidera sunt? alias
negatis imbribus exurunt solum, et miseri
concremata agricolae lugent semina, et haec interdum anno
lex est; alias serena clauduntur et omnis dies
caelum nubilo grauat: subsidit solum et creditum sibi
terra non retinet; alias incertus sideribus cursus est:
<del>et ut</del> uariantur tempora neque soles nimis
urguent neque ultra debitum imbres cadunt: quidquid
asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre
inuicem temperatur altero; siue ita natura disposuit
siue, ut ferunt, luna cursu gerit — quae siue plena
lucis suae est splendensque pariter adsurgit in
cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo
sordidiorem ostendit
orbem suum non ante finit quam
lucem reddit — siue ne lunae quidem ista potentia
est, sed flatus qui occupauere annum tenent.
quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit
adultero mare. At non potero uindicare adulteram.
prior est salus pudicae; ne quid huius uirginitati
timerem persequebar adulterum. uicta Troia
uirginibus hostium parcam: nihil adhuc uirgo Priami
 timet.
</p></div></div></div></body></text></TEI>