<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Latro in hac suasoria cum
tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos
et uincere, posse certe inuictos reuerti <del>et</del> beneficio
loci; tum illam sententiam <add>adiecit</add>: si nihil aliud
erimus certe belli mora. Postea memini auditorem
Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius
Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium
grande non tantum deseruit sed polluit, recitare
<pb n="p.22"/>
carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his
uersibus:
<quote rend="blockquote"><lb/>Ite agite, <add>o</add> Danai, magnum Paeana canentes;
<lb/>Ite triumphantes, belli mora concidit Hector.</quote>

Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam
tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset:
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto <add>dicere</add>
licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum
dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto
decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat
celebre “belli mora concidit Hector:” <note><bibl>Verg. Aen. XI 288 sqq.</bibl></note> <quote rend="blockquote"><lb/>Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
<lb/>Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
<lb/>Haesit.</quote>
MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere:
quod sequitur
<quote rend="blockquote"><lb/>Et in decimum uestigia rettulit annum,</quote>
explementum esse, Maecenas hoc etiam priori
conparabat.
</p></div></div></div></body></text></TEI>