<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> sed aduersas hostibus <gap reason="lost"/>POTAMON
magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem
tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et
nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit
animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis
indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si
ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus
decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam
amplius <add>declamantem audiuit; aequo</add> animo recessit
POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et
declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto:
hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille
mollius <add>quam</add> uirum.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>POTAMON cum suasoriam de
trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent
<pb n="p.20"/>
Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime
clausit<gap reason="lost"/>Insanierunt in hac suasoria multi
circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit:
fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras
didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut
falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS : cuius
exemplo <pb n="b.16"/> uobis etiam mortuis uincendum fuit.
ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias
uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene
a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut
tropaeo Laconem inscriberet. O dignum <del>in</del> Spartano
atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere
sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis
<foreign xml:lang="grc">kakozh/lws</foreign> dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud
ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur,
sine muris uiuimus, sine uita uincimus.
</p></div></div></div></body></text></TEI>