<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Diuisione autem <add>in</add> hac
suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non
esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde
aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime
periculosius esse fugere: pugnantibus hostes
timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS
primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an
turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset
necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt:
hostes, sociorum <add>fuga</add>, paucitas. Non quidem in
hac suasoria sed in hac materia disertissima illa
fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse
trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum <note><bibl>Diod. XI 9</bibl></note>
<pb n="b.14"/> esse <add><foreign xml:lang="grc">a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous</foreign></add>.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter
rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae
rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad
cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum
uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir
<pb n="p.18"/>
eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe
et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna
et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur
animosius quam prior<gap reason="lost"/>Occurrit mihi sensus in
eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam
de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta
in posterum diem pugna epulantes milites inducit
et ait:
<quote rend="blockquote"><lb/>stratique per herbam,
<lb/>Hic meus est, dixere, dies.</quote>
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta
sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi
seruata est magnitudo: cenant enim tamquam
crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi
erat qui non poterant dicere:
</p></div></div></div></body></text></TEI>