ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini facere debes, quoniam fortuna non facit. magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est! Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum, maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit incremento non reliquit locum. non magis quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo. FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus maris insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato relinquis.