Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil. ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas: reuertere.