<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>privignus ab avo raptus novercae.</head><p>
De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca
amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni.
tertium filium auus maternus rapuit, qui ad
uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti
patri per praeconem dixit apud se esse.
accusatur de ui.
Habui filiam, quamuis unus filius supersit,
fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne
non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios
quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater
a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo
quod auo quam quod reo timendum sit. Veni ad
aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera
uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera
non habet. Describe istius comitatum
<pb n="p.456"/>
tumultus: unus <add>puer</add> est et unus senex. Rapuisti,
inquis, filium meum. immo nepotem meum sustuli,
immo uenientem non potui excludere. Si cuius
obsessi a latronibus armata manu coniugem
liberosque rapuissem, <add>accusari posset</add> beneficium meum ?
Et medici alligant et corporibus nostris ui
medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno.
habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem
interest, quod ano seruare licet suos, patri et
occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam
praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero
fauit ne inueniretur optauit.
Pars altera. Non ut nepotem seruaret fecit, sed
ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae
emancipatum. Mihi <pb n="b.441"/> cum socero, iudices, ne uiua
quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum
professus languente puero cum uociferatione atque
conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad
sanos nepotes numquam ante uenisset. non admisi;
et tunc enim uidi uenire rapturum.
Extra. Habet hoc MONTANVS uitium: sententias
suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam
rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit.
Propter hoc solebat SCAVRVS Montanum inter
oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod
bene cessit relinquere. Cum Polyxene esset adducta
tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
<quote rend="blockquote"><lb/>cinis ipse sepulti
<lb/>In genus hoc pugnat.</quote>
poterat esse contentus, adiecit:
<quote rend="blockquote"><lb/>tumulo quoque sensimus hostem.</quote>
<pb n="p.457"/>
neque hoc contentus adiecit:
<quote rend="blockquote"><lb/>Aeacidae fecunda fui.</quote>
Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse
scire dicere quam scire desinere.</p></div></div></div></body></text></TEI>