<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>a filio in arce pulsatus.</head><p>
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur.
Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis
accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est.
occiso tyranno praemium accepit. petuntur
eius manus; pater defendit.
Felicior essem si plures reos defenderem.
Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer
tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere
quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum
istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse
est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter
contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili:
hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in
tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex
filiis meis probatis? alter se occidit, alter
<pb n="p.454"/>
tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius
simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum
humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat
Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed
occiderint. Si <gap reason="lost"/>nec iste cecidisset. Ille me fratri
reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil
excipitur. sed multa licet non excipiantur,
intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio
diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi
sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi
non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur
infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente
tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est
inpudica quae arcessita est a tyranno; non est
sacrilegus sacerdos qui deorum <pb n="b.439"/> inmortalium dona
suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente
fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris
nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus
essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine
meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est
eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est.
Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec
placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Ideni
et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod
iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne
parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid,
poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre
fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed
frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non
tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es
parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et
fratrem.
Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in
Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare
<pb n="p.455"/>
coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret.
Mos autem est barbam et capillos magistratui
Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio
manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae
bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci
non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant,
ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem
cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur,
non est, inquit, <add>quod</add> quemquam uestrum
decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime
lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis
suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit
potuisse quis credit? <pb n="b.440"/></p></div></div></div></body></text></TEI>