<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>expositum repetens ex duobus.</head><p>
Per uim metumque gesta non sint rata. Pacta
conuenta legibus facta rata sint. Expositum
qui cognouerit solutis alimentis recipiat.
Quidam duos expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum
ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos,
repetit unum.
Cum alienis diuidemus liberos, quos non
diuidimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque
desideraui, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt,
una expositi, una educati; redditi distrahuntur.
distraxit illos fortuna aliquando a parentibus,
numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere
non poteram. In auctione fratres quamuis <pb n="b.437"/> hostilis
hasta non diuidit: plus quiddam est geminos esse
quam fratres; perdit uterque gratiam suam nisi
cum altero est. Ignoscat retinenti meos cum ipse
concupiscat alienos. Agnitio diuidet quos iunxit
etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter
filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum
exponerem. Mihi tunc uis et necessitas erat; non
enim poteram inuenire filios nisi alterum
promisissem.
Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio
patrem dimittere. Liberis hic carere consueuit; ego
et cum unum accepero, necesse est torquear:
duobus adsueui. Vim uocas quae te patrem fecit? Ego
sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste electurus est.
<pb n="p.453"/>
In ista ui duos filios perdidi. Lex arma et uincula
et ultimum periculum conplectitur.
Extra. In SABINVM CLODIVM uno die et Graece
et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.
dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod
pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret,
numquam magnas mercedes accipere eos qui
hermeneumata docent. MAECENAS dixit: <foreign xml:lang="grc">*tudei/dhn d' ou)k
a)/n gnoi/hs pote/roisi metei/h</foreign>. CASSIVS SEVERVS
ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo
dixisset, respondit: male <foreign xml:lang="grc">kai\ kakw=s</foreign>. <pb n="b.438"/></p></div></div></div></body></text></TEI>