<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><head>Cimon ingratus Calliae.</head><p>
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum
utrumque interficiat, sine fraude sit. Ingrati
sit actio. Miltiades peculatus dampnatus in
carcere alligatus decessit. Cimon filius eius, ut
eum sepeliret, uicarium se pro patris corpore
dedit. Callias diues sordide natus redemit eum
a republica et pecuniam soluit eique filiam
conlocauit. ille deprehensam in adulterio
deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est.
Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege
traditum ad uindictam pudicitiae proiciam?
perdidisti pecuniam, <pb n="b.433"/> Callia, si soluisti tales manus. Non
potest generosus animus contumeliam pati. Hoc
interest inter fortunam parentis et filii, quod illius
calamitatuni exitus fuit carcer, mearum initium.
Vnus Miltiadis census inuentus est Cimon filius.
Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam
<pb n="p.448"/>
beneficium, cum tam honestum desideraueris quam
dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud
facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid?
tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum
uterque beneficium dum damus, recepimus: ego quod
Miltiadem redemi, tu quod Cimonem.
Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et
Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis
quidem desino: ita mihi ueros nabere liberos contingat;
quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus
erat Callias talem genuisse qualem redemit. Dic
nunc: “ego te carceri exemi,” dum respondeam: “cego me carceri tradidi.” Numquam fiet ut melius
actum putem, quod a Callia redemptus sum, quam
quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum
putabam: emisti me filiae tuae. Calliae filiani
duxi: hanc tibi pater, dum ingratus esse nolo,
iniuriam feci. Non possum ob id dampnari quod
lege feci. Beneficium est quod totum eius causa
praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo
quid sperat aut praeparat, non beneficium sed
consilium est. Summo te dedecore liberaui; inuitus
beneficium <add>accepisti</add>. redemisti me et tu non
rogantem. Hic Virginios et quicumque uitiatas filias
uel clauserunt uel occiderunt.
<add>Pars altera.</add> Duo beneficia dedi: et redemi et
egenti filiam collocaui. Obicio tibi quod uxorem
passus es adulte|ram fieri, quod non custodisti, quod
moratus es dum superueniret pater spectator suae
calamitatis. Ego non exspectaueram dum rogarer.
Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores
puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse
inpulisti; nactus occasionem non omisisti.
<pb n="p.449"/>
Extra. Color et Gallioni et Latroni et
MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur
contumeliose, in redemptorem, in socerum, <add>in</add>
infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a
Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt.
Thvucydidis sententia est: <foreign xml:lang="grc">deinai\ ga\r ai( eu)praci/ai
sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata</foreign>.
Sallusti: res secundae mire sunt uitiis obtentui.
Cum sit praecipua in Thucydide uirtus breuitas, hac
eum Sallustius uicit, et <add>in</add> suis illum castris
cecidit. nam in sententia Graeca tam breui <add>habes</add>
quae saluo sensu detrahas: deme uel <foreign xml:lang="grc">sugkru/yai</foreign>,
uel <foreign xml:lang="grc">suskia/sai</foreign>, uel <foreign xml:lang="grc">e(ka/stwn</foreign>, constabit sensus, etiamsi
non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii
sententia nihil demi sine detrimento sensus
potest. T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit,
ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam
et tamquam corruptam dum transfertur obiceret
Sallustio: nec amore Thucydidis facit, ut illum
praeferat, sed laudat quem non timet <pb n="b.434"/> et facilius
putat posse a se Sallustium uinci, si ante a
Thucydide uincatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>