<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>Fortis nolens ad patrem fortem redire.</head><p>
Abdicauit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit;
petiit praemio ad patrem reditum; pater
contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad
se filii reditum; filius contradicit.
Ego fortior sum: post tuam pugnam
pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te
domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae
sunt, ista contumacia mea <pb n="b.428"/> est. Si mereor
praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. “Ego, inquid, eadem lege praemium non accepi.” Hoc
est unde abdicatus es, quod putas nihil inter te et
<pb n="p.386"/>
patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum
commilito esses, patrem me adoptare debueras.
Ammoneo te, iuuenis: hoc praemium qui recusauerat
petit. “Timeo ne me iterum abdices.” Commissurum me putas ut iterum rogem? Bello grauiore
pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare,
quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello
fuerant. Ille annos suos exercuit, ego uici meos.
Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta exhortatio
iuuenum fui senex fortis! Vtrique nostrum
praemium reddite. Militaui senex, militaui exanguis,
militaui qui iam uicarium dederam. Vterque
nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat.
Quid nos suspicari cogis, quod non uis in paternam
domum uenire nisi tuo praemio? Turpe erat uirum
fortem nisi a patre coacto non recipi.
Pars altera. Quid me captiuum ex libero cupis?
quid ignominiae subicis uirum fortem? quid efficis
ut possit abdicari? “Meus, inquid, es filius.” Quid
opus est praemio, si tuus sum? <pb n="b.429"/></p></div></div></div></body></text></TEI>