<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>infamis in nurum.</head><p>
Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo
peregre profecto infamari coepit socer in nurum.
maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et
torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto
quid quaesierit, se suspendit. imperat alteri filio
pater ut eandem ducat; nolentem abdicat.
Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest,
adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis
quae fratri mortis fuit. Duc, inquit,
fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi.
Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia
credantur. Cogor eam ducere, quae mihi
abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi
iam uxorem quae, si peregrinatio
inciderit, mecum
peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit,
nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant
fratrem de me aliquid suspicatum.
Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et
quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere.
Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil
repperit, falsas suspiciones morte expiauit. <pb n="b.426"/></p></div></div></div></body></text></TEI>