<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>Cavete Proditorem.</head><p>
Pater et filius imperium petebant; praelatus est
filius. commisso bello captus est. missi sunt
decem legati ad redimendum imperatorem.
euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad
redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi
peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit:
cauete proditorem. reus fit pater proditionis.
Imperator supplicium tulit, proditor pretium.
Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator
renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum
redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam
imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod
posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et
filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis
cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi
dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis
breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil
aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti.
Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis
uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere
rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater
auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi
et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis?
adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem
indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator <add>curare
rempublicam</add> ne in cruce quidem desiit. Tibi non
dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit
tacere proditionem, nec loqui filius proditorem.
Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non
<pb n="p.378"/>
sustinet moram. ergo si redimere non potes <pb n="b.420"/> uiuum,
saltim mortuum redime. numquam tam durus
hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. “Cauete proditionem;” id est, ne quis insciis custodibus
exeat, ne quis ignorante republica ad hostem
perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro
reuertatur. Indicio nihil deest: de proditione uobis
dicit imperator, de proditore legati. Sublata
quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil
dixerit.
Pars altera. In comitiis filio meo cessi.
Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus
cucurri. ad summam, festinaui nec occurri.
Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti.
Extra. Latro non curauit dicere nullam factam
esse proditionem, set se proditorem non esse.
Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit.
CESTIVS posita suasoria: “deliberat Alexander an
Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset:
quousque, inuicte?” describenti discipulo late Alexandri
uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque post ista?” exclamauit: “et tu quousque?” </p></div></div></div></body></text></TEI>