<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><head>demens qui servo filiam iunxit.</head><p>
Tyrannus permisit seruis dominas suas rapere.
profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium
habebat et filiam. cum omnes serui dominas
uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. occiso
tyranno reuersi sunt principes; in crucem
seruos sustulerunt; ille manumisso filiam iunxit.
reus est a filio dementiae.
<pb n="p.376"/>
Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus
fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari
tyrannum maluit quam seruum? Fecit se similem
tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus
permisit seruo dominus quam tyrannus. Quisquis has
nuptias facit, aut insanus est aut tyrannus.
Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter
cruciarios non est. Virginitatem sub patre perdidit
quam seruauerat sub tyranno. Itane est nuptiis
dignus, quia <pb n="b.418"/> indignus est cruce? Melior condicio
uitiatarum quam uirginis est: illis mutare nuptias
contigit. Propitius pater ita conlocauit filiam suam,
ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater,
ne has uideret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub
tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum
desideras. Non est illi praemium, unum spectare
omnium cruces? Dominam non stuprauit. auge
beneficia: nec dominum occidit nec uenenum dedit.
non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in
tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae
absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum
uocatur, in hac matrimonium. Timuit ille
supplicium; sciuit rempublicam liberandam, daturos
poenas qui contaminassent; et aduentare tyrannidi
tempus ultimum uidit. Conuenite seruuli, conuenite
liberti, emta cognatio.
Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus
hic in cruce pependisset. Licet cui uolo filiam
conlocare. Marcus Cato coloni sui filiam duxit uxorem.
Filia non mariti petulantiam timebit, non uerborum
contumeliam, non pelicem, non repudium. Neminem
natura liberum fecit, neminem seruum; inposuit
haec fortuna postea singulis nomina. Nuper et nos
serui fuimus. Seruus rex fuit. <pb n="b.419"/></p></div></div></div></body></text></TEI>