<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>mater caeca filium retinens.</head><p>
Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam
habens uxorem et filium profectus in piratas
incidit. scripsit utrique de redemtione. uxor
flendo caeca facta est; filium euntem ad
redemtionem alimenta poscit; non remanentem
alligare uult.
Nauigaturus uxori filium reliquid, nec adhuc
caeca erat. Non est quod mulieris affectum lege
aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius
<pb n="p.374"/>
alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius
fit tota qui praesens est.
Pars altera. Vnus uinculis duos alligat. Victo
mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum
est. Filius familiae nulli possum seruire nisi patri.
Petis ab eo alimenta quem pater peregre mittat.
primae partes patris sunt, secundae matris. ille
peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille
inter piratas, tu inter ciues; ille alligatus, tu soluta.
at <pb n="b.416"/> tu caeca es. infelicior ille quod uidet catenas
suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non
redimuntur. At periculosum est. quam multi nihil
pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit,
uindictam sed misericordiam quaerit. Ita quisquam
exigit pietatem, ut impediat?
Extra. CALVVS, qui diu cum Cicerone
iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque
eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius
exclamaret Vatinius reus: rogo uos, iudices, num
si iste dissertus est, ideo me dampnari oportet?</p></div></div></div></body></text></TEI>