<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><head>Popilius ciceronis interpector.</head><p>De moribus sit actio. Popilium parricidii reum
Cicero defendit; absolutus est. proscriptum
Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad
Antonium retulit. accusatur de moribus.
Occidit Ciceronem Popilius. Iamne creditis
occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit
incipere a patre. Antonius, inquid, iussit. Non te
pudet, Popili? imperator <pb n="b.413"/> tuus te credidit posse
parricidium facere. Abscidit caput, amputauit
manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem
occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos
mores uoco. Hoc unum feliciter, quod ante
occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro
parricida Cicero iudicem mouit quam pro se clientem.
Ad uos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos
magis odit Popilius quam quibus plurimum debet.
Abscidit ceruices. Parce iam, Popili: nihil tibi nisi
occidendum mandauit Antonius. Pudeat te, Popili:
accusator tuus uiuit. Non credidisset Popilium
facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset.
Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te,
Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias
parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem
Marium; Cimber etiam in capto uidit imperantem. Cn.
Pompeius terrarum marisque domitor libenter se
Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona
Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili,
si Antonius iussisset, et patrem occidisses?
Pars altera. Si illa tempora in crimen uocas,
dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus.
<pb n="p.372"/>
Miraris si eo tempore necesse fuit Popilio occidere
quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit
occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit uictor:
ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare
poterat respublica?
Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt
interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii
reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio. <pb n="b.414"/></p></div></div></div></body></text></TEI>