<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><head>ab Archipirata filio dimissus.</head><p>
Duobus filiis quidam superduxit nouercam. alterum
domi parricidii damnauit; tradidit fratri
puniendum. ille eum exarmato nauigio inposuit.
delatus adolescens ad piratas, archipirata factus
peregrinantem patrem cepit et remisit. reuersus
pater abdicat filium.
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui
nec satis memineram. tale ministerium mihi pater
an nouerca mandassed, ministerium an poenam esse
uoluissed, uindictam parricidii an parricidium. Insui
fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis?
an non credis? ego contendo ne te quidem posse.
Nemo repertus est naufragii comes; omnia
instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum.
patri sum excusandus an fratri? “Hoc pietatis tuae
munus ad inferos perferam, licuisse mihi per
<pb n="p.369"/>
fratrem aliter quam parricidae mori.” Viuit, inquid,
frater. non credo. seruauit, inquit, me. fecisti ut
crederem. In domo in qua tam facile parricidium
creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater
patrem. Descriptio tempestatis: emicabant densis
undique nubibus fulmina et tempestates horridae <pb n="b.411"/>
absconderant diem; intumuerat mare iustis quoque
nauigiis horrendum. Habes, inquam, frater, si
innocens es, nauigium, si nocens, culleum. Non potui
facere parricidium — quam facile erramus
omnes — et factum putaui. Frater, inquid, tu primus
in domo parricidium facies. Iacebat in litore
nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat.
Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum
reddidit. Subito mihi cum animo pariter excidit
ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae
stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile
esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater.
Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit,
Fortuna succurrat. Profectus pater tranquillo mari,
auspicato itinere, integra naui. quid hoc est?
felicius nauigauit dampnatus quam qui damnauerat.
Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas
didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras,
pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa
quoque uela fecerant sinus et instructas classes
naufraga praecesserat nauis. scires nauigare qui
seruaturus esset patrem. Erat nauigium, immo fuerat.
O crudelis et pertinax nouerca! nihilominus saeuit;
maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati
parcunt. Veni ad uos ut probem me parricidam.
<pb n="p.370"/>
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis
itineribus fata decurrunt. 0 maria iustiora iudiciis!
o mitiores procellae patre! Non putatis
misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit?
Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere,
Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam!
Gaude, pater, neuter ex filiis tuis parricidium fecit.
Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. “Nocens est iste;” sed mihi <pb n="b.412"/> frater est. Naturae
iura sacra sunt etiam aput piratas. Dixisses, inquit,
te non posse. ita tu nesciebas ? Non licuit, non
debui, non potui.
Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem
scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum,
ut quia non occiderat, uideretur nec ante uoluisse.
Quis porro me uno miserior est? uitam parricidae
debeo.
Extra. Magna nouorum rhetorum manus in hanc
partem transiit, ut aliquid dici debuerit in
nouercam; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent,
sed per suspicionem et figuras; quod PASSIENVS.
non probabat adserens minus uerecundum esse aut
tolerabile infamare nouercam quam accusare.
quidam principia tantum habuerunt in sua potestate,
post ablati sunt impetu. excusatius est autem in
malum colorem incidere quam transire. HISPANVS
duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse
dixit supplicii genus: qui color prudentibus
displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec
paruit nec pepercit?
</p></div></div></div></body></text></TEI>