<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>Demens qui filio cessit vxorem.</head><p>
Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit
uxorem. alter ex adolescentibus cum aegrotaret
et in ultimis esset, medici dixerunt animi
uitium esse. intrauit ad filium stricto gladio
pater, rogauit ut indicaret sibi causam. ait amari
a se nouercam. cessit illi uxore sua pater. ab
altero accusatur dementiae.
Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam
misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo
beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. “Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare
antequam duceres coepi.” Ita tu iniuriam uocas quod
fratrem habes, non habes nouercam? <pb n="b.408"/> Transii
praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo
nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis
sustinere non potuit, ignoscendum in
qualicumque facto est.
Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter
<pb n="p.290"/>
parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium non putas
quod marito conciliante committitur? Nescio
furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an
conlocarit. Quam demens est cui adulterium pro
beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus,
non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret. Mori
potius debuit frater quam sanari turpiter. quid enim
si matrem, si sororem concupisset? Quaedam
remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter
priuignum et nouercam conposita; simulatum morbum
et derisum mimo turpissimo patrem.</p></div></div></div></body></text></TEI>