<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><head>Adultera Venefica.</head><p>
Veneficii sit actio. Quidam cum haberet uxorem et
ex ea filiam nubilem, indicauit uxori, cui eam
conlocaturus esset. illa dixit: celerius morietur
quam illi nubat. decessit puella ante diem
nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni.
torsit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de
ueneno, sed de adulterio dominae et eius cui
conlocaturus filiam erat. accusat uxorem
ueneficii et adulterii. “Morietur:” teneo ueneficam; “celerius quam
nubat:” teneo adulteram. “Morietur:” factum est; “celerius quam nubat:” factum est. Adulterium
deprehendi serius quam factum est, ueneficium antequam
fieret. Duo crimina ad uos detuli et duos indices:
altera dicit quod factum est, altera etiam quod
futurum sit. Generi adultera, filiae pelex. Quam
infelix domus est in qua adulterium argumentum est!
Dixi: honestus est; dixi: pulcher est; dum laudo
generum, commendaui adulterum. O me
tardissimum in malis meis! ueneficium ne denuntiatum
quidem credidi, adulterium in <pb n="b.407"/> ueneficio demum
deprehendi. Versae sunt in exsequias nuptiae
mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo
felices faces. Profertur putre corpus et uenenis
tumens. quid ultra quaeritis? uerbis signa, signis
tormenta conueniunt. Ad uocem tuam facta conueniunt.
<pb n="p.289"/> “Morietur antequam nubat:” factum est. Vidimus
fluens corpus et in cadauere illius materna uerba
credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem
parricidio, filiam ueneficio.
Pars altera. Duo grauissima crimina obiecit,
adulterium et ueneficium: adulterium ancilla teste,
ueneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se
non rogatam, exciderunt illi uerba quae non minus
quam <add>ille</add> filiam luget. At quare dixisti: “celerius
morietur quam illi nubat?” Verba dolori parum
considerata exciderunt. et est saepissime fortuita diuinatio.</p></div></div></div></body></text></TEI>