<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>Iphicrates reus.</head><p>
Qui uim in iudicio fecerit, capite puniatur. Missus
Iphicrates aduersus Thracum regem, bis acie
uictus foedus cum eo percussit et filiam eius
uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam
diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum
cultu armati et ipse reus gladium strinxit.
cum iudices citarentur ad iudicandum, palam
absolutorias tulerunt sententias. accusatur quod
uim in iudicio fecerit.
Nemo iudicum tuorum non sic timuit tamquam
tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno
suo uenit aduocatus; non maioribus copiis bellum
instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium;
iudicium est. Quid tibi cum gladio ? certe bis uictis
arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum
naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio
bellum?
Pars altera. Ego uim non feci; omnia enim
legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus
suo respondit; perfectum per omnes numeros suos
iudicium est. Cum iudices <pb n="b.406"/> sententias ferrent, strinxi
gladium, ut occiderem me, si dampnatus essem.
Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci
suo referrent. Nuptiarum causa utilitas reipublicae
fuit. Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
<pb n="p.288"/>
Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium
armatos, sed propter morem suum. Quid potestis,
inquid, queri? quod uobis obsidem adduxi?</p></div></div></div></body></text></TEI>