<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>non recepti ab imperatore.</head><p>
Nocte in bello portas aperire ne liceat. Imperator
in bello summam habeat potestatem. Trecenti
ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt,
imperator non aperuit; ante portas occisi sunt.
imperator post uictoriam reus est laesae reipublicae.
Non putaui meos. nouerant legem. Cur, inquid,
trecenti perierunt? immo cur, ne perirent, capti
sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi
<pb n="p.280"/>
uictores, noctu ne uictores quidem. Procedens postridie
in proelium, pugnaturis ostendi trecentos in quibus
nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari
praeter numerum. Fugiunt ut leges relinquant,
reuertuntur ut tollant. Populus Romanus Cannensi
proelio in summas redactus angustias, cum
seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et
credidit eos libertatem magis tueri posse qui
numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte
quomodo hostem ciuemque distinguam? quam mihi
das notam, ut arma cognoscam? Credo in insidiis
hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur
admissos.
Pars altera. Infestus trecentis fuit; iniquo
conlocauit loco; hoc ne argui posset, non recepit. Capti
sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec
postrema rogantium uox erat: mitte arma; <add>hoc</add> certe
lex non uetat. <pb n="b.399"/></p></div></div></div></body></text></TEI>