<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>Damnatus parricidii alligans fratrem.</head><p>
Qui falsum testimonium dixerit, uinciatur aput eum
in quem dixerit. Ex duobus filiis profectus est
cum uno pater; adolescens solus rediit.
<pb n="p.276"/>
accusatus est a fratre parricidii et damnatus.
diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata
est; rediit pater. accusauit damnatus fratrem
falsi testimonii et optinuit et uinxit. cogit pater
ut uinctum soluat; nolentem abdicat.
Falsum, inquit, in fratrem testimonium dixit. Si
uis graue illius crimen facere, te exorabilem praesta.
Crudelis in fratrem miraris, si in te parricidium
creditum est? Ergo ego duos filios habere non
possum? adolescens, iam potes et parricidium facere.
Alligatus est alter filius quia non reuertebar, alter
quia redii. Numquam solues fratrem? si talis es,
nihil testis mentitus est: parricida es. Non impio
in te, sed in patrem pio animo dixit: suspectum
habuit quod reliqueras patrem. Inter catenas filii
mei iaceo eodem clausus ergastulo. ingrate, testem
tuum simul alligasti.
Pars altera. Meo periculo solutus, meo
alligatus, uix solui poterat, si testimonium falsum pro
fratre dixisset. Parricidium de patre finxit, de fratre
commisit. Venisse patrem mihi carnifex nuntiauit.
Parricida sum, sicut obicitur, <add>si</add> huic leuiter
irascor. Miraris si eum fratrem alligare possum qui
me potuit occidere? Ingrata erat ipsa poenae meae
dilatio: exspectare grauius uidebatur quam pati;
imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum. <pb n="b.395"/></p></div></div></div></body></text></TEI>