<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><head>Gener inimici divitis.</head><p>
Pauper cum haberet filium et diuitem inimicum
filiam habentem, peregre profectus est. rumor
fuit de morte eius. filius cum diuite in
gratiam rediit et eius filiam duxit. reuersus pater
<pb n="p.274"/>
cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat.
Nemo quicquam facile credit quo credito
dolendum sit. ego diu non credidi de nuptiis tuis.
Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non
fleuisti patrem, non quaesiuisti; sic inimico placuisti.
Rumor, inquid, fuerat te decessisse. Mirabar si
talem uxorem uiuo patre habere potuisses. Non
quaeris ubi perierim? mors mea tibi debet esse
suspecta: inimicum habeo. Quis alius hanc famam
potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare
non poterat? Non times ne inter ipsas nuptias tuas
patris ossa referantur ? Tot serui secuntur, tot liberti,
tot clientes, ut quicquit dixerit rumor sit. Fabricius
aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille
animo quam ille regno. Plures insidias in itinere
fugi et factum diues quod faciendum mandauerat credidit.
Pars altera. Vanum gloriae genus odium
diuitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio
Gracchi inimicus et <pb n="b.393"/> tamen postea socer. Cuius
uitio inimicitiae contractae sint apparet: ille amat
filium tuum, tu nec tuum.
Extra. SENIANVS rem stultissimam dixit: diues
me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo
habuit. Vt aliquid et ipse simile Seniano dicam,
post hanc sententiam semper Senianum pro mortuo habui.</p></div></div></div></body></text></TEI>