<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><head>Patronus operas remissas repetens.</head><p>
Per uim metumque gesta irrita sint. Bello ciuili
patronus uictus et proscriptus ad libertum
confugit. receptus est ab eo et rogatus ut operas
remitteret. remisit consignatione facta.
restitutus indicit operas. contradicit.
Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci
tunc a me uoluisses operas, spopondissem. Bona
bello perdidi, ad restitutionem nudus ueni; nunc
libertorum operas desidero. Profer tabellas illa
proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos
uicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa
ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit,
hae perseuerant. Non mea, inquit, sed aliena uis
fuit. Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet
et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In
hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem
secutus sum hoc exigentem. Non recepit me, sed
inclusit. Nihil est uenali misericordia turpius.
Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis
tibi illum parere etiam cum cogi non potest.
Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam
<pb n="p.271"/>
periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene
de seruo iudicasti: manumisisti; bene de liberto:
proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si
noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis
fuisti qui tunc posses etiam rogari.
Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in
proscriptione gessisti rescidit. <pb n="b.390"/>
Extra. Omnes inuecti sunt in libertum. VARIVS
GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus
remissurus uideretur operas, si optinuisset. Nam
Otho dixit: sine me iudicio meo uideri remisisse;
faciam, remittam. quid me sic times tamquam
inuitus promiserim? Contra CESTIVS ait: tunc
eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur
rem duram postulare, ubi contra honestam
personam promissione iudex molliore fallendus est.
Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc
unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si
uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?</p></div></div></div></body></text></TEI>