<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>Tyrannicida adulter tyranni.</head><p>
Tyrannicidae praemium. In adulterio deprehensus
a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit
eum. petit praemium. contradicitur.
Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus
armasset. Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni
fuit? Inputat nobis quod deprehensus in adulterio
mori noluit. Tyrannicida uester iure occidi potuit
a tyranno. Certamen in pari condicione contractum
publica fortuna distraxit. non innocentior uicit, sed
fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim
occisuri ueniunt. Cur solus ad praemium uenis ?
tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam
clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
<pb n="p.269"/>
perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo
tyrannum non esse diligenter agnouerat. Tyrannicida
noster ne tyrannum inueniret optauit. Ducat
tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, non
amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat
illo ubi inueniat tyrannum. Omnia honesta opera
uoluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata
uirtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera quoque
quamuis citra exitum subsederint puniuntur; nec
infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam
uirtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam
maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus
tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret.
Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro
adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu
maritum, fortuna tyranuum. Tyrannum cadere
reipublicae uolo; occidat illum ciuis iratus, misceat
maledicta uulneribus qualia <pb n="b.388"/> in adulterum maritus
adtulerat. Ab adulterae osculis ad praemium curris.
Nolo tyrannicida imitetur antequam occidat
tyrannum. Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit,
proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium,
non honorabo fortuitum, non coactum.
Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. Quid
enim tyranno profuit quod habuit ? In eo qui
inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed
periculum maius. Non quaeras quid in arcem
tulerim; tyrannicidium retuli. Non est gladius meus;
sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium,
sed periculum, sed tyrannicidium meum est.
Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat
adulterium? Diligenter arce munita occasionem
requirens temptaui seruos, temptaui amicos; per
uxorem solam refulsit occasio. Non putaui adulterium
<pb n="p.270"/>
uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium
tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre
periculosum erat, inuenire facile. Si tyrannum, inquam,
inuenero, obuia quaelibet res telum erit. certe
semper secum solet habere ferrum tyrannus. gladius
inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui
ne non deprehenderer! <pb n="b.389"/></p></div></div></div></body></text></TEI>