<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><head>indiscreti filius et privignus.</head><p>
Quidam mortua uxore quae in partu perierat,
alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde
filium sustulit. utrumque puerum ruri
educauit; post longum tempus redierunt similes.
quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur
ab ea malae tractationis.
Quid fletis, pueri? securi estote; non memini.
iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris
nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui
frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est.
Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca.
Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca
decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem,
nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid <pb n="b.386"/>
alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est.
Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis
nouerca.
Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim
rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus
esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic
uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo
propius accessit. Times huius iniquitatem, cum
iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis
matrem quam cui non uis suam reddere.
Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO
ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio
<pb n="p.268"/>
et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque
usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non
indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIS POLLIO
neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, “nescio,” nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret
ab illo, nisi ille scire posset.
<milestone unit="alt" n="8"/> dici enim contra
uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo.
uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille
autem mixtus color utrumque corrumpit, et
ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum
dicit: “etiamsi scirem, non indicarem,” efficit ut illum
scire iudex putet; cum dicit: “nescio,” efficit ut
uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc
colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed
non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio:
magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non
habere. <pb n="b.387"/></p></div></div></div></body></text></TEI>