<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>Privignus medicus.</head><p>
Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae
studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent
posse sanari, sanauit. reductus est. postea
<pb n="p.266"/>
aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat
pater filium ut curet nouercam. nolentem
abdicat. contradicit.
Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater
aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi.
Medicinam relinquo, multum laboris, multum
uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt.
et medicus possum decipi et non possum priuignus
excusari. Eundem, inquit, medici morbum esse
dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari.
Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse
sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid
acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes
medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in
te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae
uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego
abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non
tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas;
gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas.
ut primum intraui, recreatus es: quid in te
curandum esset, <pb n="b.385"/> aduerti. Haec non eodem morbo
laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus.
Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo
uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur,
quibus uti non audeo in nouerca.
Extra. Non oportet adolescentem quicquam
nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet.
Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si
ulciscitur.
Pars altera. Lugendum est, flendum est; in
hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit
quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non
poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo
enim uult curationem filio praeripere.
<pb n="p.267"/>
Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id
solum iudex putat licere quod oportet.</p></div></div></div></body></text></TEI>