<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>armis sepulchri victor.</head><p>
Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in
quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis
de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter
pugnauit et reposuit. praemio accepto
accusatur sepulchri uiolati.
<pb n="p.265"/>
Arma uix contigeram; secuta sunt. Haec si
sumo, arma sunt, si relinquo, spolia. Vidisses uere
uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis. Vterque
quod alteri deerat commodauimus: ille uiro arma,
ego armis uirum. respublica multum consecuta est,
uir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae nauigia
iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia
opprimit: necessitas est lex temporis. Quicquam non
fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro
actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia.
Pro republica plerumque templa nudantur et in
usum stipendii dona conflamus.
Pars altera. Reum habemus in proelio inertem,
in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam
crimine. Arma sua perdidit. hoc excusare non
poterat nisi aliena rapuisset. aliena rapuit. hoc
excusare non poterat nisi sua perdidisset. Arma
uictricia, arma consecrata diis Manibus, arma quae te
quoque fecerunt uirum fortem. Reposui, inquid,
arma. Gloriatur quod non et illa perdiderit. “Non
teneor lege, quia reposui.” Tam teneris hercule quam
qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit; quam
qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus.
Non est hoc illi crimen propter <pb n="b.384"/> uirtutem donandum:
iam gratiam uirtuti retulimus, praemium
consecuta est. Aequos esse nos conuenit: unum uirum
fortem honorauimus, alterum uindicemus.</p></div></div></div></body></text></TEI>