<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>Exul raptae pater.</head><p>
Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet.
Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias
optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis
caedis damnatus in exilium abiit. filia eius
rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit;
impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias
optare et epistolam daret ad filium. fratre
auctore mortem optauit puella. pater rediit;
abdicat filium.
Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli?
neutrum mea culpa. in altero me fortuna
decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit,
filius nec patri. Per humanos, inquit, errores:
agnoui preces meas. potes omnibus, inquid,
ostendere, hominem quam non possis occidere. Scis me
ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod
inprudentes occidimus, prudentes seruauimus.
Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi. <pb n="b.382"/>
Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in
exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit
eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit
iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege
factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare
<pb n="p.264"/>
quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae
nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua
posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in
patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam
causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat.
Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias,
cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen
epistolis consecutus est: nemo umquam tardius
periit. Collegit ingentem numerum perditorum,
expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor
non narrauerat.
Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui
reum alium pro se subiceret. non oportere hic
deriuari factum in sororis uoluntatem. Qui defendit,
inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert,
tamquam accusator. malo autem loco est qui habet
rei fortunam, accusatoris inuidiam. ASINIVS POLLIO
dicebat colorem in narratione ostendendum, in
argumentis exsequendum. non prudenter facere eos
qui in narratione omnia instrumenta coloris
consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio
desiderasset et minus quam probatio. <pb n="b.383"/></p></div></div></div></body></text></TEI>