Sacerdos Peostituta. Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit; emta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. Militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferre uolentem occidit. accusata et absoluta et remissa ad suos est. petit sacerdotium. contradicitur. Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret, nisi hominem occidisset. Quid mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Id enim deerat ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar eiecit. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. “Fortuna pati coegit et misereri debent omnes mei.” At nos non facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium. Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Mouet me respectus omnium uirginum, si in ciuitate nulla inueniri potuit neque meretrice castior neque homicida purior. Nulla est satis pudica de qua quaeritur. Omnes, inquit, exoraui. Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit: omnibus nego. Pars altera. Voluerunt dii esse miraculo in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Narrate sane omnes tamquam ad prostitutam uenisse, dum tamquam a sacerdote discesserint. Quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Inter tot pericula dii non seruassent, nisi sibi seruaturi fuissent. Totum populus ad seruandam pudicitiam contulit quicquid ad uiolandam adtulerat. Dicat diis pudicitiam quibus debet. Extra. Longe recedendum est ab omni obscoenitate et uerborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere.