Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire. Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam. In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere. cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse, sed multum adquisisse desidia uideretur. Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.