“Ipse,” inquit, “me ali uetuit .” imitationem alienae culpae innocentiam uocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni, cum haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, pater: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo. Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repetam, quom adsit qui illum uidit? Quid non timendum felicibus putas? quid desperandum infelicibus? IVNII GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem noua illud non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis. Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. ARELLI FVSCI patris. Ecquid aperis mi , penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant, quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia: aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite. iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt.