nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta. ego , cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo; nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam. Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus; quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus;